Panditur interea domus omnipotentis Olympi
Conciliumque uocat diuum pater atque hominum rex
Sideream in sedem, terras unde arduus omnis
Castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos.
5
Considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:
"Caelicolae magni, quianam sententia uobis
Versa retro tantumque animis certatis iniquis?
Abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
Quae contra uetitum discordia? quis metus aut hos
10
Aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?
Adueniet iustum pugnae, ne arcessite, tempus,
Cum fera Karthago Romanis arcibus olim
Exitium magnum atque Alpis immittet apertas:
Tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
15
Nunc sinite et placitum laeti componite foedus."
Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
Pauca refert: *************************
"O pater, o hominum rerumque aeterna potestas
(Namque aliud quid sit quod iam implorare queamus?),
20
Cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur
Per medios insignis equis tumidusque secundo
Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros:
Quin intra portas atque ipsis proelia miscent
Aggeribus moerorum et inundant sanguine fossas.
25
Aeneas ignarus abest. numquamne leuari
Obsidione sines? muris iterum imminet hostis
Nascentis Troiae nec non exercitus alter,
Atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
Tydides. equidem credo, mea uulnera restant
30
Et tua progenies mortalia demoror arma.
Si sine pace tua atque inuito numine Troes
Italiam petiere, luant peccata neque illos
Iuueris auxilio; sin tot responsa secuti
Quae superi manesque dabant, cur nunc tua quisquam
35
Vertere iussa potest aut cur noua condere fata?
Quid repetam exustas Erycino in litore classis,
Quid tempestatum regem uentosque furentis
Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
Nunc etiam manis (haec intemptata manebat
40
Sors rerum) mouet et superis immissa repente
Allecto medias Italum bacchata per urbes.
Nil super imperio moueor; sperauimus ista,
Dum fortuna fuit; uincant, quos uincere mauis.
Si nulla est regio Teucris quam det tua coniunx
45
Dura, per euersae, genitor, fumantia Troiae
Excidia obtestor: liceat dimittere ab armis
Incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
Aeneas sane ignotis iactetur in undis
Et quacumque uiam dederit Fortuna sequatur:
50
Hunc tegere et dirae ualeam subducere pugnae.
Est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
Idaliaeque domus: positis inglorius armis
Exigat hic aeuum. magna dicione iubeto
Karthago premat Ausoniam: nihil urbibus inde
55
Obstabit Tyriis. quid pestem euadere belli
Iuuit et Argolicos medium fugisse per ignis
Totque maris uastaeque exhausta pericula terrae,
Dum Latium Teucri recidiuaque Pergama quaerunt?
Non satius cineres patriae insedisse supremos
60
Atque solum quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta
Redde, oro, miseris iterumque reuoluere casus
Da, pater, Iliacos Teucris." tum regia Iuno
Acta furore graui: "quid me alta silentia cogis
Rumpere et obductum uerbis uulgare dolorem?
65
Aenean hominum quisquam diuumque subegit
Bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?
Italiam petiit fatis auctoribus (esto)
Cassandrae impulsus furiis: num linquere castra
Hortati sumus aut uitam committere uentis?
70
Num puero summam belli, num credere muros?
Tyrrhenamque fidem aut gentis agitare quietas?
Quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
Egit? ubi hic Iuno demissaue nubibus Iris?
Indignumst Italos Troiam circumdare flammis
75
Nascentem et patria Turnum consistere terra,
Cui Pilumnus auus, cui diua Venilia mater:
Quid face Troianos atra uim ferre Latinis,
Arua aliena iugo premere atque auertere praedas?
Quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
80
Pacem orare manu, praefigere puppibus arma?
Tu potes Aenean manibus subducere Graium
Proque uiro nebulam et uentos obtendere inanis,
Et potes in totidem classem conuertere nymphas:
Nos aliquid Rutulos contra iuuisse nefandum est?
85
"Aeneas ignarus abest": ignarus et absit.
Est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
Quid grauidam bellis urbem et corda aspera temptas?
Nosne tibi fluxas Phrygiae res uertere fundo
Conamur? nos? an miseros qui Troas Achiuis
90
Obiecit? quae causa fuit consurgere in arma
Europamque Asiamque et foedera soluere furto?
Me duce Dardanius Spartam expugnauit adulter,
Aut ego tela dedi fouiue Cupidine bella?
Tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
95
Haud iustis adsurgis et irrita iurgia iactas."
Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
Caelicolae adsensu uario, ceu flamina prima
Cum deprensa fremunt siluis et caeca uolutant
Murmura uenturos nautis prodentia uentos.
100
Tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,
Infit (eo dicente deum domus alta silescit
Et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
Tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus):
"Accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
105
Quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris
Haud licitum, nec uestra capit discordia finem,
Quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo,
Seu fatis Italum castra obsidione tenentur
110
Siue errore malo Troiae monitisque sinistris.
Nec Rutulos soluo. sua cuique exorsa laborem
Fortunamque ferent. rex Iuppiter omnibus idem.
Fata uiam inuenient." Stygii per flumina fratris,
Per pice torrentis atraque uoragine ripas
115
Adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.
Hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo
Surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.
Interea Rutuli portis circum omnibus instant
Sternere caede uiros et moenia cingere flammis.
120
At legio Aeneadum uallis obsessa tenetur
Nec spes ulla fugae. miseri stant turribus altis
Nequiquam et rara muros cinxere corona
Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes
Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,
125
Prima acies; hos germani Sarpedonis ambo
Et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.
Fert ingens toto conixus corpore saxum,
Haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,
Nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.
130
Hi iaculis, illi certant defendere saxis
Molirique ignem neruoque aptare sagittas.
Ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
Qualis gemma micat fuluum quae diuidit aurum,
135
Aut collo decus aut capiti, uel quale per artem
Inclusum buxo aut Oricia terebintho
Lucet ebur; fusos ceruix cui lactea crinis
Accipit et molli subnectens circulus auro.
Te quoque magnanimae uiderunt, Ismare, gentes
140
Vulnera derigere et calamos armare ueneno,
Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
Exercentque uiri Pactolusque irrigat auro.
Affuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
Aggere murorum sublimem gloria tollit,
145
Et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.
Illi inter sese duri certamina belli
Contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.
Namque ut ab Euandro castris ingressus Etruscis
Regem adit et regi memorat nomenque genusque
150
Quidue petat quidue ipse ferat, Mezentius arma
Quae sibi conciliet, uiolentaque pectora Turni
Edocet, humanis quae sit fiducia rebus
Admonet immiscetque preces: haud fit mora, Tarchon
Iungit opes foedusque ferit; tum libera fati
155
Classem conscendit iussis gens Lydia diuum
Externo commissa duci. Aeneia puppis
Prima tenet rostro Phrygios subiuncta leones,
Imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
Hic magnus sedet Aeneas secumque uolutat
160
Euentus belli uarios, Pallasque sinistro
Affixus lateri iam quaerit sidera, opacae
Noctis iter, iam quae passus terraque marique.
Pandite nunc Helicona, deae, cantusque mouete,
Quae manus interea Tuscis comitetur ab oris
165
Aenean armetque rates pelagoque uehatur.
Massicus aerata princeps secat aequora Tigri,
Sub quo mille manus iuuenum, qui moenia Clusi
Quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae
Gorytique leues umeris et letifer arcus.
170
Vna toruus Abas: huic totum insignibus armis
Agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.
Sescentos illi dederat Populonia mater
Expertos belli iuuenes, ast Ilua trecentos
Insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
175
Tertius ille hominum diuumque interpres Asilas,
Cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
Et linguae uolucrum et praesagi fulminis ignes,
Mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,
180
Vrbs Etrusca solo. sequitur pulcherrimus Astyr,
Astyr equo fidens et uersicoloribus armis.
Ter centum adiciunt (mens omnibus una sequendi)
Qui Caerete domo, qui sunt Minionis in aruis,
Et Pyrgi ueteres intempestaeque Grauiscae.
185
Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,
Transierim, Cunare et paucis comitate, Cupauo,
Cuius olorinae surgunt de uertice pinnae
(Crimen, Amor, uestrum) formaeque insigne paternae.
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
190
Populeas inter frondes umbramque sororum
Dum canit et maestum musa solatur amorem,
Canentem molli pluma duxisse senectam
Linquentem terras et sidera uoce sequentem.
Filius aequalis comitatus classe cateruas
195
Ingentem remis Centaurum promouet: ille
Instat aquae saxumque undis immane minatur
Arduus, et longa sulcat maria alta carina.
Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
Fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
200
Qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,
Mantua, diues auis, sed non genus omnibus unum:
Gens illi triplex, populi sub gente quaterni,
Ipsa caput populis, Tusco de sanguine uires.
Hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
205
Quos patre Benaco uelatus harundine glauca
Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
It grauis Aulestes centenaque arbore fluctum
Verberat adsurgens, spumant uada marmore uerso.
Hunc uehit immanis Triton et caerula concha
210
Exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti
Frons hominem praefert, in pristim desinit aluus,
Spumea semifero sub pectore murmurat unda.
Tot lecti proceres ter denis nauibus ibant
Subsidio Troiae et campos salis aere secabant.
215
Iamque dies caelo concesserat almaque curru
Noctiuago Phoebe medium pulsabat Olympum:
Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)
Ipse sedens clauumque regit uelisque ministrat.
Atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum
220
Occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe
Numen habere maris nymphasque e nauibus esse
Iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
Quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
Agnoscunt longe regem lustrantque choreis.
225
Quarum quae fandi doctissima Cymodocea
Pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
Eminet ac laeua tacitis surremigat undis.
Tum sic ignarum alloquitur: "uigilasne, deum gens,
Aenea? uigila et uelis immitte rudentis.
230
Nos sumus, Idaeae sacro de uertice pinus,
Nunc pelagi nymphae, classis tua. perfidus ut nos
Praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
Rupimus inuitae tua uincula teque per aequor
Quaerimus. hanc genetrix faciem miserata refecit
235
Et dedit esse deas aeuumque agitare sub undis.
At puer Ascanius muro fossisque tenetur
Tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
Iam loca iussa tenet forti permixtus Etrusco
Arcas eques; medias illis opponere turmas,
240
Ne castris iungant, certa est sententia Turno.
Surge age et Aurora socios ueniente uocari
Primus in arma iube, et clipeum cape quem dedit igni
Inuictum ignipotens atque oras ambiit auro.
Crastina lux, mea si non irrita dicta putaris,
245
Ingentis Rutulae spectabit caedis aceruos."
Dixerat et dextra discedens impulit altam
Haud ignara modi puppim: fugit illa per undas
Ocior et iaculo et uentos aequante sagitta.
Inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse
250
Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit.
Tum breuiter supera aspectans conuexa precatur:
"Alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
Turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones,
Tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
255
Augurium Phrygibusque adsis pede, diua, secundo."
Tantum effatus. et interea reuoluta ruebat
Matura iam luce dies noctemque fugarat:
Principio sociis edicit signa sequantur
Atque animos aptent armis pugnaeque parent se.
260
Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra
Stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra
Extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt
Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
Tela manu iaciunt, quales sub nubibus atris
265
Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant
Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
At Rutulo regi ducibusque ea mira uideri
Ausoniis, donec uersas ad litora puppis
Respiciunt totumque allabi classibus aequor.
270
Ardet apex capiti cristisque a uertice flamma
Funditur et uastos umbo uomit aureus ignis:
Non secus ac liquida si quando nocte cometae
Sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor
Ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris
275
Nascitur et laeuo contristat lumine caelum.
Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
Litora praecipere et uenientis pellere terra.
Vltro animos tollit dictis atque increpat ultro:
"Quod uotis optastis adest, perfringere dextra.
280
In manibus Mars ipse, uiris. nunc coniugis esto
Quisque suae tectique memor, nunc magna referto
Facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam
Dum trepidi egressisque labant uestigia prima.
Audentis Fortuna iuuat." **************
285
Haec ait, et secum uersat quos ducere contra
Vel quibus obsessos possit concredere muros.
Interea Aeneas socios de puppibus altis
Pontibus exponit. multi seruare recursus
Languentis pelagi et breuibus se credere saltu,
290
Per remos alii. speculatus litora Tarchon,
Qua uada non spirant nec fracta remurmurat unda,
Sed mare inoffensum crescenti allabitur aestu,
Aduertit subito proram sociosque precatur:
"Nunc, o lecta manus, ualidis incumbite remis;
295
Tollite, ferte rates, inimicam findite rostris
Hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
Frangere nec tali puppim statione recuso
Arrepta tellure semel." quae talia postquam
Effatus Tarchon, socii consurgere tonsis
300
Spumantisque rates aruis inferre Latinis,
Donec rostra tenent siccum et sedere carinae
Omnes innocuae. sed non puppis tua, Tarchon:
Namque inflicta uadis dorso dum pendet iniquo
Anceps sustentata diu fluctusque fatigat,
305
Soluitur atque uiros mediis exponit in undis,
Fragmina remorum quos et fluitantia transtra
Impediunt retrahitque pedem simul unda relabens.
Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer
Totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
310
Signa canunt. primus turmas inuasit agrestis
Aeneas, omen pugnae, strauitque Latinos
Occiso Therone, uirum qui maximus ultro
Aenean petit. huic gladio perque aerea suta,
Per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
315
Inde Lichan ferit exsectum iam matre perempta
Et tibi, Phoebe, sacrum: casus euadere ferri
Quo licuit paruo? nec longe Cissea durum
Immanemque Gyan sternentis agmina claua
Deiecit leto; nihil illos Herculis arma
320
Nec ualidae iuuere manus genitorque Melampus,
Alcidae comes usque grauis dum terra labores
Praebuit. ecce Pharon, uoces dum iactat inertis,
Intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
Tu quoque, flauentem prima lanugine malas
325
Dum sequeris Clytium infelix, noua gaudia, Cydon,
Dardania stratus dextra, securus amorum
Qui iuuenum tibi semper erant, miserande iaceres,
Ni fratrum stipata cohors foret obuia, Phorci
Progenies, septem numero, septenaque tela
330
Coniciunt; partim galea clipeoque resultant
Irrita, deflexit partim stringentia corpus
Alma Venus. fidum Aeneas affatur Achaten:
Suggere tela mihi, non ullum dextera frustra
Torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium
335
Iliacis campis." tum magnam corripit hastam
Et iacit: illa uolans clipei transuerberat aera
Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.
Huic frater subit Alcanor fratremque ruentem
Sustentat dextra: traiecto missa lacerto
340
Protinus hasta fugit seruatque cruenta tenorem,
Dexteraque ex umero neruis moribunda pependit.
Tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto
Aenean petiit: sed non et figere contra
Est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.
345
Hic Curibus fidens primaeuo corpore Clausus
Aduenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta
Sub mentum grauiter pressa, pariterque loquentis
Vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille
Fronte ferit terram et crassum uomit ore cruorem.
350
Tres quoque Threicios Boreae de gente suprema
Et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit,
Per uarios sternit casus. accurrit Halaesus
Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles,
Insignis Messapus equis. expellere tendunt
355
Nunc hi, nunc illi: certatur limine in ipso
Ausoniae. magno discordes aethere uenti
Proelia ceu tollunt animis et uiribus aequis;
Non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;
Anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:
360
Haud aliter Troianae acies aciesque Latinae
Concurrunt, haeret pede pes densusque uiro uir.
At parte ex alia, qua saxa rotantia late
Intulerat torrens arbustaque diruta ripis,
Arcadas insuetos acies inferre pedestris
365
Vt uidit Pallas Latio dare terga sequaci
(Aspera quis natura loci dimittere quando
Suasit equos), unum quod rebus restat egenis,
Nunc prece, nunc dictis uirtutem accendit amaris:
"Quo fugitis, socii? per uos et fortia facta,
370
Per ducis Euandri nomen deuictaque bella
Spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
Fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis
Est uia. qua globus ille uirum densissimus urget,
Hac uos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
375
Numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste
Mortales; totidem nobis animaeque manusque.
Ecce maris magna claudit nos obice pontus,
Deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petamus?
Haec ait, et medius densos prorumpit in hostis.
380
Obuius huic primum fatis adductus iniquis
Fit Lagus. hunc, magno uellit dum pondere saxum,
Intorto figit telo, discrimina costis
Per medium qua spina dabat, hastamque receptat
Ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbon,
385
Ille quidem hoc sperans; nam Pallas ante ruentem,
Dum furit, incautum crudeli morte sodalis
Excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.
Hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente uetusta
Anchemolum thalamos ausum incestare nouercae.
390
Vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in agris,
Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
Indiscreta suis gratusque parentibus error;
At nunc dura dedit uobis discrimina Pallas.
Nam tibi, Thymbre, caput Euandrius abstulit ensis
395
Te decisa suum, Laride, dextera quaerit
Semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis
Facta uiri mixtus dolor et pudor armat in hostis.
Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter
400
Traicit. hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;
Ilo namque procul ualidam derexerat hastam,
Quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
Te fugiens fratremque Tyren, curruque uolutus
Caedit semianimis Rutulorum calcibus arua.
405
Ac uelut optato uentis aestate coortis
Dispersa immittit siluis incendia pastor,
Correptis subito mediis extenditur una
Horrida per latos acies Vulcania campos,
Ille sedens uictor flammas despectat ouantis:
410
Non aliter socium uirtus coit omnis in unum
Teque iuuat, Palla. sed bellis acer Halaesus
Tendit in aduersos seque in sua colligit arma.
Hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,
Strymonio dextram fulgenti deripit ense
415
Elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis
Ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
Fata canens siluis genitor celarat Halaesum;
Vt senior leto canentia lumina soluit,
Iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
420
Euandri. quem sic Pallas petit ante precatus:
"Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
Fortunam atque uiam duri per pectus Halaesi.
Haec arma exuuiasque uiri tua quercus habebit."
Audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus,
425
Arcadio infelix telo dat pectus inermum.
At non caede uiri tanta perterrita Lausus,
Pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem
Oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.
Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci
430
Et uos, o Grais imperdita corpora, Teucri.
Agmina concurrunt ducibusque et uiribus aequis.
Extremi addensent acies nec turba moueri
Tela manusque sinit. hinc Pallas instat et urget,
Hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas,
435
Egregii forma, sed quis Fortuna negarat
In patriam reditus. ipsos concurrere passus
Haud tamen inter se magni regnator Olympi;
Mox illos sua fata manent maiore sub hoste.
Interea soror alma monet succedere Lauso
440
Turnum, qui uolucri curru medium secat agmen.
Vt uidit socios: "tempus desistere pugnae;
Solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
Debetur; cuperem ipse parens spectator adesset."
Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.
445
At Rutulum abscessu iuuenis tum iussa superba
Miratus stupet in Turno corpusque per ingens
Lumina uoluit obitque truci procul omnia uisu,
Talibus et dictis it contra dicta tyranni:
"Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis
450
Aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.
Tolle minas." fatus medium procedit in aequor;
Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
Desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire
Comminus; utque leo, specula cum uidit ab alta
455
Stare procul campis meditantem in proelia taurum,
Aduolat: haud alia est Turni uenientis imago.
Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,
Ire prior Pallas, si qua fors adiuuet ausum
Viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:
460
"Per patris hospitium et mensas, quas aduena adisti,
Te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.
Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta
Victoremque ferant morientia lumina Turni."
Audiit Alcides iuuenem magnumque sub imo
465
Corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.
Tum genitor natum dictis affatur amicis:
"Stat sua cuique dies, breue et irreparabile tempus
Omnibus est uitae; sed famam extendere factis,
Hoc uirtutis opus. Troiae sub moenibus altis
470
Tot nati cecidere deum, quin occidit una
Sarpedon, mea progenies: etiam sua Turnum
Fata uocant metasque dati peruenit ad aeui."
Sic ait, atque oculos Rutulorum reicit aruis.
At Pallas magnis emittit uiribus hastam
475
Vaginaque caua fulgentem deripit ensem.
Illa uolans umeri surgunt qua tegmina summa
Incidit, atque uiam clipei molita per oras
Tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
Hic Turnus ferro praefixum robur acuto
480
In Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:
"Aspice num mage sit nostrum penetrabile telum."
Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,
Quem pellis totiens obeat circumdata tauri,
Vibranti cuspis medium transuerberat ictu
485
Loricaeque moras et pectus perforat ingens.
Ille rapit calidum frustra de uulnere telum:
Vna eademque uia sanguis animusque sequuntur.
Corruit in uulnus (sonitum super arma dedere)
Et terram hostilem moriens petit ore cruento.
490
Quem Turnus super adsistens sic ore :
"Arcades, haec" inquit "memores mea dicta referte
Euandro: qualem meruit, Pallanta remitto.
Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,
Largior. haud illi stabunt Aeneia paruo
495
Hospitia." et laeuo pressit pede talia fatus
Exanimem rapiens immania pondera baltei
Impressumque nefas: una sub nocte iugali
Caesa manus iuuenum foede thalamique cruenti,
Quae Clonus Eurytides multo caelauerat auro;
500
Quo nunc Turnus ouat spolio gaudetque potitus.
Nescia mens hominum fati sortisque futurae
Et seruare modum rebus sublata secundis!
Turno tempus erit magno cum optauerit emptum
Intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque
505
Oderit. at socii multo gemitu lacrimisque
Impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
O dolor atque decus magnum rediture parenti,
Haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,
Cum tamen ingentis Rutulorum linquis aceruos!
510
Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor
Aduolat Aeneae tenui discrimine leti
Esse suos, tempus uersis succurrere Teucris.
Proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
Ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
515
Caede noua quaerens. Pallas, Euander, in ipsis
Omnia sunt oculis, mensae quas aduena primas
Tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
Quattuor hic iuuenes, totidem quos educat Vfens,
Viuentis rapit, inferias quos immolet umbris
520
Captiuoque rogi perfundat sanguine flammas.
Inde Mago procul infensam contenderat hastam
Ille astu subit, at tremibunda superuolat hasta,
Et genua amplectens effatur talia supplex:
"Per patrios manis et spes surgentis Iuli
525
Te precor, hanc animam serues natoque patrique.
Est domus alta, iacent penitus defossa talenta
Caelati argenti, sunt auri pondera facti
Infectique mihi. non hic uictoria Teucrum
Vertitur aut anima una dabit discrimina tanta."
530
Dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:
"Argenti atque auri memoras quae multa talenta
Natis parce tuis. belli commercia Turnus
Sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
Hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus."
535
Sic fatus galeam laeua tenet atque reflexa
Ceruice oranti capulo tenus applicat ensem.
Nec procul Haemonides, Phoebi Triuiaeque sacerdos
Infula cui sacra redimibat tempora uitta,
Totus collucens ueste atque insignibus albis.
540
Quem congressus agit campo, lapsumque superstans
Immolat ingentique umbra tegit, arma Serestus
Lecta refert umeris tibi, rex Gradiue, tropaeum.
Instaurant acies Vulcani stirpe creatus
Caeculus et ueniens Marsorum montibus Vmbro.
545
Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram
Et totum clipei ferro deiecerat orbem
(Dixerat ille aliquid magnum uimque affore uerbo
Crediderat, caeloque animum fortasse ferebat
Canitiemque sibi et longos promiserat annos):
550
Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis,
Siluicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
Obuius ardenti sese obtulit. ille reducta
Loricam clipeique ingens onus impedit hasta,
Tum caput orantis nequiquam et multa parantis
555
Dicere deturbat terrae, truncumque tepentem
Prouoluens super haec inimico pectore fatur:
"Istic nunc, metuende, iace. non te optima mater
Condet humi patrioque onerabit membra sepulcro:
Alitibus linquere feris, aut gurgite mersum
560
Vnda feret piscesque impasti uulnera lambent."
Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,
Persequitur, fortemque Numam fuluumque Camertem,
Magnanimo Vulcente satum, ditissimus agri
Qui fuit Ausonidum et tacitis regnauit Amyclis.
565
Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt
Centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
Pectoribusque arsisse, Iouis cum fulmina contra
Tot paribus streperet clipeis, tot stringeret ensis:
Sic toto Aeneas desaeuit in aequore uictor
570
Vt semel intepuit mucro. quin ecce Niphaei
Quadriiugis in equos aduersaque pectora tendit.
Atque illi longe gradientem et dira frementem
Vt uidere, metu uersi retroque ruentes
Effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.
575
Interea biiugis infert se Lucagus albis
In medios fraterque Liger; sed frater habenis
Flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.
Haud tulit Aeneas tanto feruore furentis:
Irruit aduersaque ingens apparuit hasta.
580
Cui Liger: ****************************
"Non Diomedis equos nec currum cernis Achilli
Aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aeui
His dabitur terris." uesano talia late
Dicta uolant Ligeri. sed non et Troius heros
585
Dicta parat contra, iaculum nam torquet in hostis.
Lucagus ut pronus pendens in uerbera telo
Admonuit biiugos, proiecto dum pede laeuo
Aptat se pugnae, subit oras hasta per imas
Fulgentis clipei, tum laeuum perforat inguen:
590
Excussus curru moribundus uoluitur aruis.
Quem pius Aeneas dictis affatur amaris:
"Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum
Prodidit aut uanae uertere ex hostibus umbrae:
Ipse rotis saliens iuga deseris." haec ita fatus
595
Arripuit biiugos; frater tendebat inertis
Infelix palmas curru delapsus eodem:
"Per te, per qui te talem genuere parentes,
Vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis."
Pluribus oranti Aeneas: "haud talia dudum
600
Dicta dabas. morere et fratrem ne desere frater."
Tum latebras animae pectus mucrone recludit.
Talia per campos edebat funera ductor
Dardanius torrentis aquae uel turbinis atri
More furens. tandem erumpunt et castra relinquunt
605
Ascanius puer et nequiquam obsessa iuuentus.
Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
"O germana mihi atque eadem gratissima coniunx
Vt rebare, Venus (nec te sententia fallit)
Troianas sustentat opes, non uiuida bello
610
Dextra uiris animusque ferox patiensque pericli"
Cui Iuno summissa: "quid, o pulcherrime coniunx,
Sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
Si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
Vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
615
Omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum
Et Dauno possem incolumem seruare parenti.
Nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
Ille tamen nostra deducit origine nomen
Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga
620
Saepe manu multisque onerauit limina donis."
Cui rex aetherii breuiter sic fatur Olympi:
"Si mora praesentis leti tempusque caduco
Oratur iuueni meque hoc ita ponere sentis,
Tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis:
625
Hactenus indulsisse uacat. sin altior istis
Sub precibus uenia ulla latet totumque moueri
Mutariue putas bellum, spes pascis inanis."
Et Iuno allacrimans: "quid si, quae uoce grauaris,
Mente dares atque haec Turno rata uita maneret?
630
Nunc manet insontem grauis exitus, aut ego ueri
Vana feror. quod ut o potius formidine falsa
Ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!
Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
Misit agens hiemem nimbo succincta per auras,
635
Iliacamque aciem et Laurentia castra petiuit.
Tum dea nube caua tenuem sine uiribus umbram
In faciem Aeneae (uisu mirabile monstrum)
Dardaniis ornat telis, clipeumque iubasque
Diuini adsimulat capitis, dat inania uerba,
640
Dat sine mente sonum gressusque effingit euntis:
Morte obita qualis fama est uolitare figuras
Aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
At primas laeta ante acies exsultat imago
Irritatque uirum telis et uoce lacessit.
645
Instat cui Turnus stridentemque eminus hastam
Conicit, illa dato uertit uestigia tergo.
Tum uero Aenean auersum ut cedere Turnus
Credidit atque animo spem turbidus hausit inanem:
"Quo fugis, Aenea? thalamos ne desere pactos;
650
Hac dabitur dextra tellus quaesita per undas."
Talia uociferans sequitur strictumque coruscat
Mucronem, nec ferre uidet sua gaudia uentos.
Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi
Expositis stabat scalis et ponte parato,
655
Qua rex Clusinis aduectus Osinius oris.
Huc sese trepida Aeneae fugientis imago
Conicit in latebras, nec Turnus segnior instat
Exsuperatque moras et pontis transilit altos.
Vix proram attigerat, rumpit Saturnia funem
660
Auulsamque rapit reuoluta per aequora nauem.
663
Tum leuis haud ultra latebras iam quaerit imago,
Sed sublime uolans nubi se immiscuit atrae.
661
Illum autem Aeneas absentem in proelia poscit,
Obuia multa uirum demittit corpora morti,
665
Cum Turnum medio interea fert aequore turbo.
Respicit ignarus rerum ingratusque salutis
Et duplicis cum uoce manus ad sidera tendit:
"Omnipotens genitor, tanton me crimine dignum
Duxisti et talis uoluisti expendere poenas?
670
Quo feror? unde abii? quae me fuga quemue reducit?
Laurentisne iterum muros aut castra uidebo?
Quid manus illa uirum, qui me meaque arma secuti?
Quosne (nefas) omnis infanda in morte reliqui
Et nunc palantis uideo, gemitumque cadentum
675
Accipio? quid ago? aut quae iam satis ima dehiscat
Terra mihi? uos o potius miserescite, uenti;
In rupes, in saxa (uolens uos Turnus adoro)
Ferte ratem saeuisque uadis immittite syrtis,
Quo neque me Rutuli nec conscia fama sequatur."
680
Haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc,
An sese mucrone ob tantum dedecus amens
Induat et crudum per costas exigat ensem,
Fluctibus an iaciat mediis et litora nando
Curua petat Teucrumque iterum se reddat in arma.
685
Ter conatus utramque uiam, ter maxima Iuno
Continuit iuuenemque animi miserata repressit.
Labitur alta secans fluctuque aestuque secundo
Et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.
At Iouis interea monitis Mezentius ardens
690
Succedit pugnae Teucrosque inuadit ouantis.
Concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
Vni odiisque uiro telisque frequentibus instant.
Ille (uelut rupes uastum quae prodit in aequor,
Obuia uentorum furiis expostaque ponto,
695
Vim cunctam atque minas perfert caelique marisque
Ipsa immota manens) prolem Dolichaonis Hebrum
Sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
Sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
Occupat os faciemque aduersam, poplite Palmum
700
Succiso uolui segnem sinit, armaque Lauso
Donat habere umeris et uertice figere cristas.
Nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta
Aequalem comitemque, una quem nocte Theano
In lucem genitori Amyco dedit et face praegnas
705
Cisseis regina Parin: creat urbe paterna
Occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.
Ac uelut ille canum morsu de montibus altis
Actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos
Defendit multosque palus Laurentia, silua
710
Pastus harundinea, postquam inter retia uentumst,
Substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,
Nec cuiquam irasci propiusue accedere uirtus,
Sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
717
Ille autem impauidus partis cunctatur in omnis
Dentibus infrendens et tergo decutit hastas.
714
Haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,
715
Non ulli est animus stricto concurrere ferro,
Missilibus longe et uasto clamore lacessunt.
719
Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,
720
Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos;
Hunc ubi miscentem longe media agmina uidit,
Purpureum pinnis et pactae coniugis ostro,
Impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans
(Suadet enim uesana fames), si forte fugacem
725
Conspexit capream aut surgentem in cornua ceruum,
Gaudet hians immane comasque arrexit et haeret
Visceribus super accumbens; lauit improba taeter
Ora cruor, ****************************
Sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
730
Sternitur infelix Acron et calcibus atram
Tundit humum exspirans infractaque tela cruentat.
Atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
Sternere nec iacta caecum dare cuspide uulnus;
Obuius aduersoque occurrit seque uiro uir
735
Contulit, haud furto melior sed fortibus armis.
Tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
"Pars belli haud temnenda, uiri, iacet altus Orodes."
Conclamant socii laetum paeana secuti.
Ille autem exspirans: "non me, quicumque es, inulto,
740
Victor, nec longum laetabere; te quoque fata
Prospectant paria atque eadem mox arua tenebis."
Ad quae surridens mixta Mezentius ira:
"Nunc morere. ast de me diuum pater atque hominum rex
Viderit." hoc dicens eduxit corpore telum.
745
Olli dura quies oculos et ferreus urget
Somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.
Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
Partheniumque Rapo et praedurum uiribus Orsen,
Messapus Cloniumque Lycaoniumque Erichaeten,
750
Illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,
Hunc peditem. pedes et Lycius processerat Agis,
Quem tamen haud expers Valerus uirtutis auitae
Deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces
Insignis iaculo et longe fallente sagitta.
755
Iam grauis aequabat luctus et mutua Mauors
Funera; caedebant pariter pariterque ruebant
Victores uictique, neque his fuga nota neque illis.
Di Iouis in tectis iram miserantur inanem
Amborum et tantos mortalibus esse labores;
760
Hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno.
Pallida Tisiphone media inter milia saeuit.
At uero ingentem quatiens Mezentius hastam
Turbidus ingreditur campo. quam magnus Orion,
Cum pedes incedit medii per maxima Nerei
765
Stagna uiam scindens, umero supereminet undas,
Aut summis referens annosam montibus ornum
Ingrediturque solo et caput inter nubila condit:
Talis se uastis infert Mezentius armis.
Huic contra Aeneas speculatus in agmine longo
770
Obuius ire parat. manet imperterritus ille
Hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat
Atque oculis spatium emensus quantum satis hastae:
"Dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
Nunc adsint! uoueo praedonis corpore raptis
775
Indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum
Aeneae." dixit, stridentemque eminus hastam
Iecit. at illa uolans clipeost excussa proculque
Egregium Antoren latus inter et ilia figit,
Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis
780
Haeserat Euandro atque Itala consederat urbe.
Sternitur infelix alieno uulnere, caelumque
Aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos.
Tum pius Aeneas hastam iacit; illa per orbem
Aere cauum triplici, per linea terga tribusque
785
Transiit intextum tauris opus, imaque sedit
Inguine, sed uiris haud pertulit. ocius ensem
Aeneas uiso Tyrrheni sanguine laetus
Eripit a femine et trepidanti feruidus instat.
Ingemuit cari grauiter genitoris amore,
790
Vt uidit, Lausus, lacrimaeque per ora uolutae.
Hic mortis durae casum tuaque optima facta,
Si qua fidem tantost operi latura uetustas,
Non equidem nec te, iuuenis memorande, silebo.
Ille pedem referens et inutilis inque ligatus
795
Cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat.
Proripuit iuuenis seseque immiscuit armis,
Iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis
Aeneae subiit mucronem ipsumque morando
Sustinuit; socii magno clamore sequuntur,
800
Dum genitor nati parma protectus abiret,
Telaque coniciunt proturbantque eminus hostem
Missilibus. furit Aeneas tectusque tenet se.
Ac uelut effusa si quando grandine nimbi
Praecipitant, omnis campis diffugit arator
805
Omnis et agricola, et tuta latet arte uiator
Aut amnis ripis aut alti fornice saxi,
Dum pluit in terris, ut possint sole reducto
Exercere diem: sic obrutus undique telis
Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,
810
Sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:
"Quo moriture ruis maioraque uiribus audes?
Fallit te incautum pietas tua." nec minus ille
Exsultat demens, saeuae iamque altius irae
Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
815
Parcae fila legunt: ualidum namque exigit ensem
Per medium Aeneas iuuenem totumque recondit.
Transiit et parmam mucro, leuia arma minacis,
Et tunicam molli mater quam neuerat auro,
Impleuitque sinum sanguis; tum uita per auras
820
Concessit maesta ad manis corpusque reliquit.
At uero ut uultum uidit morientis et ora
Ora modis Anchisiades pallentia miris,
Ingemuit grauiter miserans dextramque tetendit,
Et mentem patriae subiit pietatis imago.
825
"Quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,
Quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
Arma, quibus laetatus, habe tua; teque parentum
Manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto.
Hoc tamen infelix miseram solabere mortem:
830
Aeneae magni dextra cadis." increpat ultro
Cunctantis socios et terra subleuat ipsum
Sanguine turpantem comptos de more capillos.
Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
Vulnera siccabat lymphis corpusque leuabat
835
Arboris acclinis trunco. procul aerea ramis
Dependet galea et prato grauia arma quiescunt.
Stant lecti circum iuuenes; ipse aeger anhelans
Colla fouet fusus propexam in pectora barbam;
Multa super Lauso rogitat, multumque remittit
840
Qui reuocent maestique ferant mandata parentis.
At Lausum socii exanimem super arma ferebant
Flentes, ingentem atque ingenti uulnere uictum.
Agnouit longe gemitum praesaga mali mens.
Canitiem multo deformat puluere et ambas
845
Ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.
"Tantane me tenuit uiuendi, nate, uoluptas,
Vt pro me hostili paterer succedere dextrae,
Quem genui? tuane haec genitor per uulnera seruor
Morte tua uiuens? heu, nunc misero mihi demum
850
Exilium infelix, nunc alte uulnus adactum!
Idem ego, nate, tuum maculaui crimine nomen,
Pulsus ob inuidiam solio sceptrisque paternis.
Debueram patriae poenas odiisque meorum:
Omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
855
Nunc uiuo neque adhuc homines lucemque relinquo.
Sed linquam." simul hoc dicens attollit in aegrum
Se femur et, quamquam uis alto uulnere tardat,
Haud deiectus equum duci iubet. hoc decus illi,
Hoc solamen erat, bellis hoc uictor abibat
860
Omnibus. alloquitur maerentem et talibus infit:
"Rhaebe, diu, res si qua diu mortalibus ullast,
Viximus. aut hodie uictor spolia illa cruenti
Et caput Aeneae referes Lausique dolorum
Vltor eris mecum, aut aperit si nulla uiam uis,
865
Occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,
Iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros."
Dixit, et exceptus tergo consueta locauit
Membra manusque ambas iaculis onerauit acutis,
Aere caput fulgens cristaque hirsutus equina
870
Sic cursum in medios rapidus dedit. aestuat ingens
Vno in corde pudor mixtoque insania luctu.
Et furiis agitatus amor et conscia uirtus.
Atque hic Aenean magna ter uoce uocauit.
Aeneas agnouit enim laetusque precatur:
875
"Sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo!
Incipias conferre manum." *************
Tantum effatus et infesta subit obuius hasta.
Ille autem: "quid me erepto, saeuissime, nato
Terres? haec uia sola fuit qua perdere posses:
880
Nec mortem horremus nec diuum parcimus ulli.
Desine, nam uenio moriturus et haec tibi porto
Dona prius." dixit, telumque intorsit in hostem;
Inde aliud super atque aliud figitque uolatque
Ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
885
Ter circum astantem laeuos equitauit in orbis
Tela manu iaciens, ter secum Troius heros
Immanem aerato circumfert tegmine siluam.
Inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
Vellere, et urgetur pugna congressus iniqua,
890
Multa mouens animo iam tandem erumpit et inter
Bellatoris equi caua tempora conicit hastam.
Tollit se arrectum quadripes et calcibus auras
Verberat, effusumque equitem super ipse secutus
Implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
895
Clamore incendunt caelum Troesque Latinique.
Aduolat Aeneas uaginaque eripit ensem
Et super haec: "ubi nunc Mezentius acer et illa
Effera uis animi?" contra Tyrrhenus, ut auras
Suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
900
"Hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?
Nullum in caede nefas, nec sic ad proelia ueni,
Nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
Vnum hoc per si qua est uictis uenia hostibus oro:
Corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum
905
Circumstare odia: hunc, oro, defende furorem
Et me consortem nati concede sepulcro."
Haec loquitur, iuguloque haud inscius accipit ensem
Vndantique animam defundit in arma cruore.